OBICES ferrati portarum

OBICES ferrati portarum
OBICES ferrati portarum
apud Amm. Marcellin. l. 21. qui Graecis σεσιδηρωμένοι μοχλοὶ, iidem sunt cum claustris, quae foribus praeducta dicit Germanicus, in paraphrasi Arati, ubi de sidere Cassiopeae,
Qualis ferratos obicit clavicula dentes,
Succutit et foribus praeducti vincula claustri.
Aliter Graecis recentioribus ὀχεῖς σιδηροῖ, ὀβελίσκοι, κανόνια, vide infra Veruculum; et unâ voce βάλανοι: sed ex ratione Veter. appriendi claudendique diversos fuisse constat. Βάλανος enim, ut nomen indicio est, ferrum fuit glandis facie et cavum, quod in foramen serae, h. e. lignei vectis, τοῦ μοχλοῦ immittebatur, et sic seram committebat ianuae, ut nisi extractô ô removeri et revelli non posset sera, nec ianua aperiri. Ita autem in serae foramen incidebat βάλανος, ut totus lateret, nec erui inde posset vel extrahi, nisi immissô aliô ferrô oblongô, quod in cavitatem βαλάνου ita inibat, ut eam evelleret ac sursum traheret; βαλανάγρα hinc dictum. Atque haec fuit clavis. Sed nec βάλανος, nec βαλανάγρα, locum habebat, nisi in his foribus, quae serâ vel vecte ligneô transversô firmabantur, quem μοχλὸν Graeci dicebant, Latini Seram: unde obserare et reserare. Ita veor solebant muniri primae domus ianuae, quae in publicum aperiebantur, ut et urbium portae. Ovid. l. 1. Amor. El. 6. v. 24.
Excute poste seram.
Interiorum autem conclavium et oecorum fores, aliô munimine firmatas fuisse, verisimile est. Terentius certe in Eun. Actu 4. sc. 5.
v. 25. de prima ianua, Ostium obsera intus, i. e. obditâ serâ ostium intus occlude, μοόχλωσον τὴν θύραν ἔνδοθεν; ostium enim veniebat oppugnatum miles. At de conclavi vel thalamo dicit in Eun. Actu 3. sc. 5. v. 55. pessulum ostio obdo; ferreô obice, occlusisse intus significans. Cuiusmodi obices ferreos, quibus interiorum membrorum domus fores occluduntur, duos ferme singulis foribus addebant, ut hodiequemoris est, in superiore parte unum, in inferiore alterum. Inde apud Plautum Aulular. Astu 1. sc. 2. v. 26. Ostium intus ambobus claude pessulis: quod de sera vel vecte sive repagulo ligneo non potest accipi; nec enim duabus seris ianuas muniri moris erat. Sed et alios, praeter pessulos tales, obices ferreos affixos habuêre conclavium fores, qui immissâ forinsecus clave removerentur ac succuterentur. Quod satis ostendit Homerus, de Penelope thalamum aedium intimum ultimumque aperiente, in quo pretiosa quaeque cimelia recondita erant, Od. 21. v. 47.
Ἐν δὲ κληΐδ᾿ ἧκε θυρέων δ᾿ ἀνέκοπτε ὀχῆας
Ἄντα τιτυσκομένη.
Immissâ, inquit, clave forium obices succussit ac repulit. Nullus enim hic μοχλὸς sive vectis ligneus, sed ὀχῆες, h. e. ferrei obices sive pessuli, ac verucula; quos clavis ἀνακόπτει, h. e. sursum quatit ac repellit, longe aliter quam βαλανάγρα aperiens, quae in βάλανον immissa sursum trahendo eam eximebat, quod ἀνασπᾷν dixit Aeneas etc. Diversi itaque generis claustra seu obices forium fuêre, prout et diversae aperiendarum forium rationes excogitatae sunt. Lignea claustra quaedam exstitêre, quibus in transversum obductis fores firmabantur: Latini seram, uti dictum, item vectes et claustra, Graeci μοχλὸν et κλεῖθρα appellavêre; in quibus βάλανοι et βαλανάγραι, quarum multus apud Veteres usus, habuêre locum. Et haec communis forma olim clavium obicumque fuit: Alia sollertior fuit methodus per claves Laconicas, quae totae intra claustrum immersae latebant, quaeque insertae claustro et sursum cum impetu levatae succutiebant repagula ac deiciebant. De quibus Avienus,
——— Sic qualem Caria quondam
Noverat intrantem per claustra tenacia clavem.
Vide pluribus hac de re disserentem Salmas. ad Solin. p. 925. et seqq. ut et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • FERRATUM — in Necrolog. Eccl. Reiensis, apud Sammarthanos A. C. 1316. vas forte in Eccl. Rom. in quo aqua benedicta defertur, Sellet in quibusdam Galliae provinciis dictum, q. Seillet. Une Selatum conicit legendum esse C. du Fresne. Proprie vero ferratum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”